EXEGETAE

EXEGETAE
EXEGETAE
Gr. Ε᾿ξηγηταὶ, dicti sunt in Rep. Atheniensium, Legum periti, qui in cava homicidii a Iudicibus consuli solebant, ut exponerent, anne σύν δίκῃ iure, caedes facta esset. Postquam enim Actor ad caesa porrecta Suovetaurilii iusiurandum concepisset, si sciens falleret, sibi suisque, et toti genti mala omnia imprecatus; insuper iuramento affirmasset, se esse e cognatis occisi; Reusque eodem ritu vicissim iurasset: Insidebant ambo duobus argenteis scabellis, quorum illud, cui Actor insidebat, Υ῞βρεως, i.e. Contumeliae; alterum cuireus, Α᾿ναιτίας seu Innocentiae dicebatur. Tum Actor tria quaerebat ex Reo: Εἰ κατέκτονας, an occidisti? Ο῞πως κατέκτονας, quo pacto occidisti? Τίνος βουλεύμασι, cuius instinctu et consilio? Ad quae cum Reus responderet: Occidisse se sed iure; Tunc Exegetae, causis caedis illatae ventilatis, pronuntiabant iure factam esse: i.e. causas reum habuisse legitimas. Sic Draco Legissator, impune licere occidere moechum statuit, si quis in uxore, vel in matre, vel in sorore, vel in filia, vel in pellice, vel in nuru eum deprehendisset: Sic si vis illata vi repelleretur, iustae caedis causa habita est etc. Vide Francisc. Rossaeum Archaeologiae Atticael. 3. c. 3. s. 2. Sam. Petit. Comm. in Leg. Attic. l. 7. tit.1. de Sicariis etc. Sed et inter Sacroru olim ministros Ε᾿ξηγηταὶ, ut infra videbimus in voce Hierophanta.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • CASTERIA — apud Plautum in Asinariu Actus 3. sc. 1. v. 16. Quin pol si reposui remum, Sola egu in casteria, pro schasteria, seu chasteria, Salmasio; quid sit, hisce exponit Lutatius, ad Stat. Theb. Signô de puppe datô. A gubernatore, inquit. Nam pertica… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • INTERROGATIO — apud Rom. dicta est accusatio tota, cum Iudiciotum criminalium pars non minima rei interrogatio esset. Multum autem intererat in peragendis interrogationibus, quo animo esset is, qui interrogabat. Exemplum illustre in Aug. apud Suet. c. 33. qui… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”